- DELPHINUS
- I.DELPHINUSGall. Dauphin, cognomen primogeniti filii Galliae Regis. vide in voce Delphinalus.II.DELPHINUSIoh. Antonius, vide ibt.III.DELPHINUSpiscis. vide Delphin.IV.DELPHINUSsideris nomen. Varro de R. Rustic. l. 2. c. 5. Stellas eius Aratus 4. tantum numerat, Ovid. vero novem. Atque hae Romae olim oriebantur heliace 5. Iduum Ianuarii, teste Ovid. l. 1. Fast. v. 462.Interea Delphin clarum super aequevora sidusTollitur: et patriis exserit ora vadis.Occidebant autem ibidem 3. Non. Feb. codem teste Fast. l. 2. v. 79.Quem modo celatum stellis Delphina videbas,Is fugiet visus nocte sequente tuos.Vide Caesii Caelum Astron. Poet. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.